Disputatio:Adelaidopolis

Latest comment: abhinc 6 annos by Andrew Dalby

Nonne ab adiectivo q.e. Adelaidensis aequo iure etiam "Adelaide" vel "Adelaidum" duci potest? Utique Adelaidopolis apud Pekkanen & Pitkäranta invenitur. Neander (disputatio) 15:33, 20 Iunii 2017 (UTC)Reply

"Adelaidis" (neque Adelaide neque Adelaidum) est forma Latina praenominis feminini e quo nomen urbis derivatur. Sed a tali saltatione his annis abstinemus. Fonte igitur a te reperto, nullis aliis fontibus ut videtur exstantibus, mea mente oportet ad "Adelaidopolis" movere. Andrew Dalby (disputatio) 20:35, 20 Iunii 2017 (UTC)Reply
Oh, non venit mihi ignaro in menten de nomine feminae clarae agi! At si nomen urbis ad Adelaide of Saxe-Meiningen refertur, suspicor commentatiunculam Alidae de Mainingia false nominatam esse. Neander (disputatio) 13:47, 21 Iunii 2017 (UTC)Reply
Paginam alteram renominandam repperisti! Sunt certe variae huius praenominis orthographiae Latinae, sed "Alida", nisi fallor, alio praenomini respondet. Andrew Dalby (disputatio) 13:54, 21 Iunii 2017 (UTC)Reply
Revertere ad "Adelaidopolis".