Discus facialis
Discus facialis in ornithologia est concava pennarum congeries in facie nonnullarum avium, insigniter strigiformium, quae oculos cingit. Concavitas disci facialis paraboloidem circularem format, quae, undas sonorum colligens, ad aures strigiformis dirigit. Avis pennas quae hunc discum constituunt aptare potest ad longitudinem focalem disci mutandam, ut avis ad varias distantias attendat, praedamque sub nive, gramine, plantisque caelatam solum per sonis inveniat.
Aliis avium speciebus, sicut circinis, sunt disci faciales minus prominentes. Tytoni albae est prominentissimus discus facialis, circa 110 mm latus, sed Strigi nebulosae est maximus ullius avis discus.
Bibliographia
recensere- Parry-Jones, Jemima. 2001. Understanding Owls: Biology, Management, Breeding, Training. David & Charles. ISBN 0715312235.
- Simmons, Robert E. 2000. Harriers of the World: Their Behaviour and Ecology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198549644.