Vide etiam paginam discretivam: Desertum (discretiva)

Desertum (-i, n.) seu Desertum Atestis[1] (Italiane: Deserto, Venete: Deserto) est vicus circiter 1400 incolarum[2] qui maxime Atesti municipio pertinet atque partim Villae Sanctae Helenae et Villae Estensi municipiis[3].

Ecclesia paroecialis Inventionis Sanctae Crucis de Deserto Atestis.

Historia recensere

Desertum vicus conditum est in villa Valeriorum nobilium quae olim Mottae agro pertinuit in Ateste municipio.[1] Per hunc locum olim Athesis brachium perfluxit, quod mortuus est post ruptam anno 589 et arenas deseruit.[4] Saeculo 17 ecclesia parva aedificata est a Petro Valerio et dicata Inventioni Sactae Crucis; anno 1689 visa est a sancto Gregorio Barbarigo. Ampliata est anno 1780.[1]

Vicus parvus fuit usque ad saeculo 19, postea crevit et curatia elevata est anno 1922; ecclesia vetera diruta est et nova facta est anno 1938; paroecia elevata est anno 1943.[1] Vicus ampliatur ad Villam Sanctae Helenae et Villam Estensem secundum vias provinciales SP42 et SP41.

Bibliographia recensere

  • Beltrame, Guido (1992). Deserto d'Este (PD). Libraria padovana 
  • Nuvolato, Gaetano (1851). Storia di Este e del suo territorio. G. Longo. pp. p. 107 

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Desertum spectant.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Beltrame.
  2. Secundum paroeciam anno 2001 in sito Conferentiae Episcopalis Italicae.
  3. Secundum ISTAT.
  4. Nuvolato.
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!