Demetrius (magnus dux Moscoviae)

Wikidata-logo.svg Demetrius (magnus dux Moscoviae)
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius (magnus dux Moscoviae): imago
Nativitas: 12 Octobris 1350; Moscua
Obitus: 19 Maii 1389; Moscua
Patria: Moscovia

Officium

Officium: magnus dux Moscoviae
Munus: homo in re publica potens

Consociatio

Religio: Ecclesia Orthodoxa

Familia

Genitores: Ioannes II; Alexandra Veljaminova
Coniunx: Eudocia Moscuensis
Proles: Basilius I, Georgius Zvenigorodensis, Andreas Mosaiscensis, Petrus Demetriopolitanus, Constantinus Ugliciensis, Anna Demetrii filia, Maria Demetrii filia Moscuensis, Sophia Demetrii filia Rezaniensis, Anastasia Demetrii filia, Ioannes Demetrii filius
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: Ecclesia cathedralis Michaelis Archangelis Moscuensis
Sanctus, orthodoxus (feriae die 19 Maii)

Demetrius Ioannis filius (Russice Дмитрий Иванович, tr. Dmitrij Ivanovič; natus 12 Octobris 1350 Moscuae, mortuus ibidem 19 Maii 1389), cognomine Tanaicus[1] (Донской, tr. Donskoj), fuit magnus dux Moscoviae et Volodimiriae ab anno 1359, filius ducis Ioannis II.

Annis defectus aetatis plenae ducis Demetrii praefectus administrationis erat metropolita Alexius. Demetrius vicit inimicos suos, qui fuere dux Susdaliae et Novogardiae Inferioris ducesque Resaniae et Tueriae, in certatione pro throno magni ducis Volodimiriae. Tempore regiminis Demetrii primus cremlinus lapideus Moscuae constructus est (anno 1367). Annis 1368 et 1370 copiae huius ducis vim ducis Lituaniae prohibuerunt ab Moscua. Tempore belli contra Tueriam (annis 13681375) Demetrius anno 1375 ducem Tueriensem coarctavit ad approbationem primatus sui societatemque contra Ordam Auream. Anno 1376 Moscovia vim suam in Bulgariae Regno firmavit, anno 1378 exercitus ducis Moscoviae copias ducis Resaniae vicit. Demetrius fuit primus ducum Moscoviae, qui ducit bellum populi contra Mongolo-Tartaros. Quorum acies victa est anno 1378, et anno 1380 dux Demetrius factus est caput copiarum Ruthenicarum, contra Rutheniam incurrentes vires Ordae Aureae ducis nomine Mamai pugnantium. Rutheni Mongolo-Tartaros illos vicerunt in pugna, quae accidit in agro Kulikovo prope Tanaim fluvium (Sigismundus de Herberstein scripsit: "...Anno 6886, magnus dux Demetrius vicit bello magnum Tartarorum regem, nomine Mamaii. Item tertio anno post, eundem iam denuo usqueadeo fudit, ut plusquam tredecim millibus passuum terra cadaveribus obruta esset." [2]), in qua pugna dux Moscoviae virtutem ducis militaris adhibuit et idcirco cognomen "Tanaicus" impositum est. Cum chanus Ordae Aureae Moscuam (Moscoviam) anno 1382 destruxit (Herberstein: "...Superveniens Tachtamisch rex Tartarorum, Demetrium profligavit, Moscovuiam obsedit & occupavit." [2]), Demetrius fuit subministrator restaurationis urbis illius. Tempore regiminis huius ducis Moscovia positionem suam ut ducatus Rutheniae primarius firmavit. Demetrius Tanaicus fuit primus ducum Moscoviae, qui thronum magni ducis filio suo seniori, Basilio, sine sanctione Ordae Aureae tradidit.

NotaeRecensere

  1. "Demetrius Tanaicus"[1], "Demetrius Tanaicus dux Moscoviae"[2]
  2. 2.0 2.1 S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum Commentarii

FonsRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Tanaicum spectant (Dmitry Donskoy, Dmitry I of Russia).
  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica


Antecessor:
Ioannes II Pulcher
Magnus dux Moscoviae
1359–1389
Successor:
Basilius I


Antecessor:
Demetrius Susdaliensis
Magnus dux Volodimiriae
1359–1389
Successor:
Basilius I