Delta (regio Alexandriae)
Alexandria antiqua a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, Alpha, Beta, Gamma, Delta, Epsilon. Haec nomina (si in Historia fabulosa Alexandri Magni fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".[1] Quae regiones rarius in documentis reperiuntur; Delta autem fuit regio populi Iudaici.[2] Documentum anno 13 a.C.n. scriptum de duabus officinis "in regione D" disserit "iuxta Cibotum".[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Historia fabulosa Alexandri Magni α 1.32
- ↑ Flavius Iosephus, De bello Iudaico 2.18.8; Contra Apionem 2.4.34-35
- ↑ Adriani (1961) p. 239; Martin (1984) p. 212 et n. 11
Bibliographia
recensere- A. Adriani, Repertorio d'arte dell'Egitto greco-romano (Palermo, 1961- ) p. 239
- P. M. Fraser, Ptolemaic Alexandria. 3 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1973
- Annik Martin, "Les premiers siècles du christianisme à Alexandrie: essai de topographie religieuse, IIIe-IVe siècles" in Revue des études augustiniennes vol. 30 (1984) pp. 211-225: vide p. 212
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.