Vide etiam paginam discretivam: Cydippe

Cydippe in mythologia Graeca fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita, secundum Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[1] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; Vergilius enim eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, Arethusa. Cydippe "virgo" a poëta describitur.[2]

Nereides cum Tritone ad matrimonium Poseidonis et Amphitrites properant

NotaeRecensere

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Vergilius, Georgica 4.339


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.