Vide etiam paginam fere homonymam: Curia Unionis Europaeae

Curia Europaea, vulgo Curia tantum dicta, est supremum iudicium Unionis Europaeae, anno 1952 Luxemburgi creata, ubi eius sedes patet. Sicut constitutum est in Articulo 19/1 (sententia 2) Foederis de Unione Europaea "ius in pactionibus interpretandis ac adhibendis servat". Una cum Tribunali Unionis Europaeae et Tribunali munerum publicorum Unionis Europaeae iudiciale Unionis Europaeae systema efficit, quod in eadem partes iudicativas agit.

Primum Curiae Unionis Europaeae competit munus iuris unionis interpretandi, tum iudicandi, num Pactiones Unionis Europaeae vel Charta de iuribus fundamentalibus Unionis Europaeae violatae sint. Curia in iudicando libera ac soluta est nec Iudicio Europaeo pro Iuribus Hamanis subiecta est[1].

Nexus interni

Notae recensere

  1. Sanzioni ed elusioni, in Mondoperaio, marzo 2015 (Italiane)

Nexus externi recensere