Cacomantis flabelliformis.jpg

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Cuculiformes 
Wagler, 1830
Familia : Cuculidae 
Leach, 1820
   
Palaeontologia
Eocaeno - Holocanum, 34–0 m.a.
Subdivisiones: Genera
Circiter 26
Species typica

Cuculidae sunt familia avium, solum taxon ordinis Cuculiformium.[1][2][3] Familia insigniter comprehendit Cuculum canorum, Geococcyges, Eudynamyses, Phaenicophaeum, Couas, Centropodes, Crotophagas. Centropodes et Crotophagae aliquando in familias separatas digeruntur, Centropodidas et Crotophagidas proprie appellatas. Cuculiformes sunt unus ex tribus ordinibus qui una Otidimorphas constituunt, quorum alii sunt Musophagidae et Otididae (olim Otidae appellatae).

Cuculidae plerumque sunt aves magnitudine a parva ad mediam. Plurimae species in arboribus habitant. sed multae in solo degunt. Familiae est distributio cosmopolita, quamquam plurimae species in zona tropica habitant. Nonnullae species migratoriae sunt. Cuculidae insectis, larvis insectorum. variisque animalibus parvis vescuntur, cum fructibus. Nonnullae species sunt parasiti feturae, ova in nidis aliarum specierum parientes, sed maior pars suos iuvenes alunt.

Cuculidae partes in cultura hominum nonnulla millennia egerunt. In mythologia Graeca antiqua, Herae deae sacrae sunt. Latissime in Europa, cum vere consociantur, atque adeo cum dedecore sexuali, exempli gratia, in Love's Labour's Lost Gulielmi Shakesperii. In India, Kamadevae sacrae sunt, deo desiderii et appetitus. In Iaponia, amorem inultum repraesentant.

Taxinomia et systematicaRecensere

CladisticaRecensere

Cuculiformes vivi, apud Sorenson et Payne 2005:[4]

GeneraRecensere

NotaeRecensere

  1. Ericson, P. G. P. (2006). "Diversification of Neoaves: integration of molecular sequence data and fossils". Biology Letters 2 (4): 543–547 .
  2. Hackett, S. J. (2008). "A Phylogenomic Study of Birds Reveals Their Evolutionary History". Science 320 (5884): 1763–1768 .
  3. Jarvis, E. D. (2014). "Whole-genome analyses resolve early branches in the tree of life of modern birds". Science 346 (6215): 1320–1331 .
  4. Sorenson, Michael D.; Robert B. Payne, "A molecular genetic analysis of cuckoo phylogeny". In Payne, Robert B. The Cuckoos (Oxoniae: Oxford University Press, 2005), 82. ISBN 0-19-850213-3.
  5. Geologic Resources Division Technical Report .
  6. Wragg, G. M.; Weisler, M. I (1994). "Extinctions and new records of birds from Henderson Island, Pitcairn group, south Pacific Ocean". Notornis 41 (1): 61–70 .
  7. Hughes, Janice M. (2006). "Phylogeny of the cuckoo genus Coccyzus(Aves: Cuculidae): A test of monophyly". Systematics and Biodiversity 4 (4): 483–88 .

BibliographiaRecensere

  • Feduccia, Alan. 1996. The Origin and Evolution of Birds. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-06460-8.
  • Olson, Storrs L. 1985. "Section VII.C. Cuculidae." In Avian Biology, ed. D. S. Farner, J. R. King, et Kenneth C. Parkes, 8: 110–111. Novi Eboraci: Academic Press.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuculidas spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Cuculidsa spectant.