Ctenidium (mollusca)
Ctenidium (Graece ktenidion 'pecten parvum' < kteis 'pecten') est organum respiratorium quasi branchiae, quae in multis molluscis invenitur. Quae structura exsistit in bivalviis, cephalopodis, polyplacophoris, et in gastropodis aquae dulcis et marinae.[1] Nonnullis gastropodis aquaticis sunt unum ctenidium, monopectinatum appellatum; aliis autem est par ctenidiorum, bipectinata appellatum. Ctenidium pectinis vel pinnae simile videtur, parte media, ex qua multa filamenta vel structurae lamelliformes protruduntur, in ordine posita. Pendet in cavo, ubi aream permutationi gasiorum aptam amplificat.[2]
Notae
recensere- ↑ Ruppert, Invertebrate Zoology: A Functional Evolutionary Approach.
- ↑ "Respiratory system," The apple snail.
Bibliographia
recensere- Hickman, Cleveland P., et al. 2008. Zoologie. Pearson Education. ISBN 3827372658.