Aperire sectionem principem

Cosaci Tanaici[1] vel Donici[2][3] (Russice донские казаки, tr. donskie kazaki) sunt Cosaci ut plurimum ad flumen Tanaim (vulgo Don, unde et nomen) accolasque eius (e.g. Tanaim Minorem) habitantes.

Sigillum Exercitus Tanaici saeculi septindecimi

HistoriaRecensere

Exercitus Tanaicus Cosacorum formatus est ad annum 1570, quo anno, die 3 Ianuarii, Ioannes IV, tzar Russicus, epistulam primam notam Cosacis Tanaicis misit. Exercitus ille Tanaicus fine saeculi sedecimi potestatem supremam tzarum Russiae agnovit et in protectione limitum meridionalium regni illius participavit, autonomiam tamen magnam iam plus quam centum annos habebat. Cosaci Tanaci fuere e participibus principalibus rebellionis annorum 1670 et 1671, a Stephano Razin ductae. Post suppressionem rebellionis illius, Exercitus Tanaicus primo in historia sua ius iurandum tzare Russico dedit. Postquam tzar Petrus I initio saeculi duodevicesimi privilegias nonnullas Exercitus Tanaici abrogavit, anno 1707 rebellio a Condratio Bulavin ducta in terris exercitus illius incepit. Rebellio illa anno sequenti suppressa, autonomia Cosacorum Tanaicorum valde limita est, finaliter enim abolita post rebellionem annorum 17731775, cuius dux fuit Cosacus Tanaicus Aemilianus Pugačëv.

 
Cosaci Tanaici a Iulio Kossak anno 1877 depicti

Autonomia perdita, terra vel regio Exercitus Tanaici (Область Войска Донского), maximi exercituum Cosacorum in Imperio Russico, modo speciali in imperio illo tamen administrabatur. (Regio illa in terris hodiernarum regionum Rostoviensis et Volgogradensis Foederationis Russicae atque partes regionum Donetzensis et Luhanskensis Ucrainae nostri temporis locabatur.)

Post res novas Octobres anni 1917 administratio militaris regionis Exercitus Tanaici, Alexio Kaledin duce, auctoritatem Bolsevicorum negavit. Cosaci Tanaici tamen illo tempore ut plurimum utrisque armis vacaverunt. Pars illorum immo Bolsevicos sustinuit, idcirco res publica Sovietica Tanaica (Донская советская республика) die 23 Martii 1918 declarata est. Sed iam mense sequenti pars maior Cosacorum Tanaicorum contra potestatem Sovieticam Bolsevicorum pugnare incepit, et die 16 Maii 1918 civitas sui iuris nomine "Exercitus Tanaicus Omnimagnus" (Всевеликое войско Донское) proclamata est. Die 8 Ianuarii 1919 Exercitus Tanaicus (cum Petro Krasnov duce) et Exercitus Voluntarius (cum Antonio Denikin duce) contra copias "Rubras" Bolsevicorum bellantes Vires Armatas Meridiei Russiae (Вооружённые силы Юга России) "Alborum" creaverunt. Cum "Albi" victi sunt a "Rubris" in bello civili Russico, Exercitus Tanaicus Cosacorum abolitus est decreto Consilii Commissariorum Popularium Rei Publicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Russicae die 25 Martii 1920.

Anno 1936 partes exercitus equestres Tanaiticae Cosacicae in copiis Unionis Sovieticae formatae sunt, quae in Bello Magno Patrio participaverunt, paulo post dissoluti.

Fine saeculi vicesimi regeneratio Exercitus Tanaici Cosacorum proclamata est.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cosacos Tanaicos spectant.