Corona Schröter
Corona Schröter (nata Gubenae[1] die 14 Ianuarii 1751; mortua est in Ilmenaviae[1] die 23 Augusti 1802) fuit cantrix et actrix Germanica.
Vita
recensereCorona filia altisona tibia Gallica canentis fuit, qui mox post partum filiae Varsoviam Lipsiamque petivit. Ibi symphonicacus summus Ioannes Adam Hiller eam educavit musica cantuque. Iam anno 1765 publice cantavit in spectaculis quibusdam, quae vocabantur "Großes Konzert".
Corona forma pulcherrima usque annum 1777 in concentibus theatrisve sese producebat. Goethio mediatore cantatrix aulica ducissae Annae Amaliae creata est. Partes principales agere solebat in scaenis amatoriis a ducissa institutis: ibi prima Iphigenia[2]Goethiana erat; in spectaculo Erlkönig ingenium suum monstrabat etc. Scaenis istis deficientibus in aulam ipsam Vimariensem sese contulit ubi docebat musicam picturamque necnon ipsa notas imaginesque componebat.
Libellus cantilenas 25 habens anno 1786 Vimariae editus est. Anno 1905 Gubenae monumentum primum in eius honorem erectum est.
Pinacotheca
recensere-
Corona Elisabeth Wilhelmine Schröter
Lege etiam
recensere- Heinrich Düntzer: Charlotte von Stein und Corona Schröter - Eine Vertheidigung. Cotta, Stuttgarti 1876.
- Jutta Hecker: Corona. Das Leben der Schauspielerin Corona Schröter. Urachhaus, Stuttgarti 1969.
- Peter Braun (Hrsg.): Corona Schröter - Goethes heimliche Liebe. Artemis & Winkler, Dusseldorpii 2004, ISBN 3-538-07191-8.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ http://www.odysseetheater.com de Corona Schröter
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Corona Schröter spectant. |
Lege Κορόνα Σρέτερ ("Corona Schröter") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De Ioannis Wolfgangi Goethe Iphigenia et Corona Schröter
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |