Conventio Panormitana
(Redirectum de Conventio Transnationalis contra Scelera Organizata)
Conventio Panormitana est pactio internationalis Nationum Unitarum facta contra lavationem pecuniae, corruptionem, mercatum hominum aliaque scelera, quae in duabus vel pluribus civitatibus consociatim committuntur. Quae conventio Panormi anno 2000 facta die 29 Septembris 2003 valere coepit. Octobro mense 2023, civitates 147 eam subscripserunt, 192 ratam habuerunt.[1] Ab Officio NU drogis et sceleribus cohibendis instituto custoditur.
Protocolla additicia
recensereHuic conventioni protocolla tria addita sunt:
- Protocollum de mercatu hominum, imprimis mulierum et liberorum, quod anno 2023 civitates 181 ratum habebant
- Protocollum de mercatu illegali advenarum, quod anno 2023 civitates 151 ratum habebant
- Protocollum de mercatu armarum igniferarum, quod anno 2023 civitates 122 ratum habebant.