Controversia de poena capitali
In aliquibus nationibus, praesertim ubi adhuc factitatur, usus poenae capitalis est saepe disputatus vel aliquando maxime controversus.
Argumenta philosophica
recenserePro
recensereDefensores poenae capitalis eam dicunt fas esse crudelissimis in causis velut necatorum serialium, necatorum infantium, necis cum supplicio factae, facinorum tromocraticorum. Hoc argumentum valenter a Roberto Blecker, iuris professore Novi Eboraci, propositum,[1] dicit enim poenam tam gravem debere esse quam facinus. Iniquum esse vivos remanere eos, qui fecinora gesserint, aut quidem incarceratos. Etiam Immanuel Kantius poenam capitalem permisit.
Contra
recensereEi autem qui contra poenam capitalem sunt, eam pessimam esse transgressionem iurum humanorum habent. Caesar Beccaria cum suo opus "Dei dilitto e delle pene" anno 1764 publicato poenam capitalem opposuit. Victor Hugo, adhortatione die 15 Septembris 1848 facta, inquit, "Poena capitalis signum illud speciale aeternumque est barbarismi."[c. 1] Etiam Fridericus Schleiermacher hanc opposuit. Narges Mohammadi, laureatorix? Praemii Nobeliani Pacis anno 2023, motum poenae capitalis abrogandae conata est.
Argumenta practica
recensereRes efficientes ad phylem pertinentes in Civitatibus Foederatis
recensereEtsi duodecim centesimae civium Americanorum Afroamericani sunt, 34 centesimae eorum qui supplicium ex anno 1976 dederunt illius phylei sunt.[2]
Notae
recensereLatine conversa
recensere- ↑ (Francogallice) "La peine de mort est le signe spécial et éternel de la barbarie."