Candgie
(Redirectum de Congee)
Candgie[1][2] (Francogallice canjé;[3] Anglice congee) est iuscellum de oryza sicut apud Sinas conficitur. Talis res aevo antiquo apud Indos sumpta [p]tisana oryzae,[4] a medicis Romanis praescripta [p]tisanarium oryzae appellari potest.[5] Talis res et Garcias ab Orta descripsit, his verbis de usu medicinali utens: Dã lhe a beber agoa despresam darroz cõ pimēta e cominhos (a que chamã cãje) ("in potum eis dant aquam ex oryza cum pipere et cumino expressam [quam canje nuncupant]").[6]
Notae
recensere- ↑ "Potus quotidianus itaque sit decoctum orysae, quod Indi caudgie [lege candgie] vocant": Bontius (1631); vide editionem Bontii anno 1931 divulgatam p. 280
- ↑ "Candgie": Bansal (2022) post Yule et Burnell (1903)
- ↑ "Canje" contextu Latino (sed quomodo pronuntiemus?): Carolus Clusius, Exoticorum libri decem (Antverpiae, 1605) p. 166 ad pedem
- ↑ "oryza ... ex qua tisanam conficiunt quam reliqui mortales ex hordeo": Plinius maior
- ↑ Horatius
- ↑ Orta (1563)
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- c. 35 a.C.n. : Quintus Horatius Flaccus, Sermones 2.3.150-155
- ante 79 : Plinius, Naturalis historia 71, 75
- 1563 : Garcia de Orta, Colóquios dos simples e drogas da Índia (Goae) f. 74v (alibi vide imaginem PT-TT-CF-088_m0176.TIF; situs difficiles!)
- 1578 : Christophorus Acosta, Tractado delas drogas y medicinas de las Indias Orientales p. 56
- 1631 : Iacobus Bontius, De medicina Indorum libri quattuor (Lugduni Batavorum, 1642) p. 128
- 1903 : Henry Yule, A. C. Burnell; William Crooke, ed., Hobson-Jobson: a glossary of colloquial Anglo-Indian words and phrases, and of kindred terms, etymological, historical, geographical and discursive (Londinii: John Murray) p. 244
- Praecepta
- 1330 : Hu Si-hui, Propria ad mensam Imperatoris principia (Paul D. Buell, Eugene N. Anderson, edd. et interprr., A Soup for the Qan: Chinese dietary medicine of the Mongol era as seen in Hu Szu-hui's Yin-shan cheng-yao [Londinii: Kegan Paul, 2000] pp. 414-430)
- 1796 : Yuan Mei, Suiyuan shidan (Sean J. S. Chen, ed. et interpr., 粥 = Congee, 雞粥 = Chicken "congee")
Nexus externi
recensere- Vritti Bansal, "Congee: The History Of The Chinese Porridge And Its Variants" (2022) apud Slurrp