Consilium securitatis[1] est collegium Nationum Unitarum ad pacem incolumitatemque inter nationes servandam constitutum anno 1946. Congressus primus die 17 Ianuarii 1946 fuit. Secundum chartam Nationum Unitarum, in potestate eius est expeditiones paci servandae instituere, sanctiones civitatibus imponere, bella indicere.

Camera Consilii securitatis in aedibus Nationum Unitarum Novi Eboraci.
Nationes constantes Consilii colore caeruleo pictae; colore prasino nationes anno 2008 participes.

Continentur hoc collegio quindecim civitates, ex quibus quinque membra sunt perpetua: Francia, Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae, Russia, Res publica popularis Sinarum, quae ius veto interpellendi habent.

Notae recensere

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • UN Security Council — Pagina officialis (Anglice)
 

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!