Coinbase Global, Inc., vulgo Coinbase tantum appellata, est Americanum commercii collegium, quod collybum vel forum monetae crypticae permutandae administrat modo "primum remotum,"[1][2] sine proprio praetorio corporeo. Quae societas, anno 2012 a Briano Armstrong et Friderico Ehrsam condita, Martio mense anni 2021 numero negotiorum fuit maximum monetae crypticae forum in Civitatibus Foederatis constitutum.[3] Coinbase se publico in collybo Nasdaq per rectam actiarum perscriptionem die 14 Aprilis 2021 vendidit

Logotypus societatis.

NotaeRecensere

  1. Anglice remote-first.
  2. Sheryl Estrada, "Coinbase aims to support inclusion with a remote-first workforce," HRDrive.com, 17 Martii 2021.
  3. "Coinbase Expands Institutional Services With Tagomi Purchase". 27 Maii 2020 Formula:Paywall.

Nexus externiRecensere