Codex Millenarius maior est evangeliarium imaginibus sumptuose ornatum, quod circa annum 800 in monasterio Manseensi scriptum esse putatur, nunc autem in bibliotheca abbatiae Cremifanensis numero Codex Cremifanensis Cim.1 asservatur.

Imago Sancti Lucae evangelistae symbolo tauri alati in Codice Millenario maiore depicta (bibliotheca monasterii Cremifanensis)

Codex Millenarius, qui integrum quattuor evangeliorum textum lingua Latina comprehendit, una cum Calice Tassilonis et duobus candelabris eidem Tassiloni III attributis ad antiqua monasterii artificia maximi momenti pertinet. Supradicta artificia in thesauro monasteriali asservata quibusdam diebus festis (in novo abbate eligendo, in eiusdem consecratione, die 11 Decembris, quo Tassilo III monasterii auctor mortuus est) in liturgia adhibentur. Nomen "Codex Millenarius" a nuntio papali Josepho Garampi repetit, qui anno 1777, cum monasterium iubilaei millenarii causa visitavit et codicem aspexit, exclamasse dicitur: „Vere hicce millenarius codex est!” „Maior” nominatur, ut ab alio evangeliario saeculi noni distinguatur, qui item (numero CC Cim 2) in bibliotheca Cremifanensi est.

Bibliographia

recensere
  • Codex Millenarius. Vollständige Faksimileausgabe im Originalformat. Kommentar von Willibrord Neumüller und Kurt Holter. Graeciae 1974.
  • Bischoff, Bernhard: Die südostdeutschen Schreibschulen und Bibliotheken in der Karolingerzeit. Vol. 2. Aquis Mattiacis 1980.
  • Fill, Hauke: Katalog der Handschriften des Benediktinerstiftes Kremsmünster. Vol. 1. Wien 1984.
  • Neumüller, Willibrord / Holter, Kurt: Der Codex Millenarius. Graeciae, Coloniae Agrippinae 1959.
  • Wright, David: The Codex Millenarius and its model. In: Münchner Jahrbuch der bildenden Kunst 15 (1964), p. 37-54.

Nexus externi

recensere