Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Clarigatio (-ōnis, f.) est actus clarigandi, hoc est res injuste ablatas ab hostibus repetere, vel damni illati compensationem postulare. Institutum enim fuit ab Anco Marcio, ex disciplina Aequicolarum, ut priusquam alicui populo bellum inferretur, legati ad eorum fines mitterentur, qui res ablatas repeterent, aliaque postulata exponerent, propter quae bellum indici necesse erat. Hostibus deinde imperata non facientibus bellum indicebatur, et inferebatur. Omnem hunc ritum Livius [1] diligenter exsequitur.

Sumitur etiam pro jure capiendi hominis (quod Graeci ανδροληψίαν - e verbis άνήρ, "vir", et λαμβάνω, "capio" - androlepsiam appellant), vel rei cujuspiam hostilis, injuriarum, aut violati foederis causa.


P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

NotaeRecensere

  1. Ab Urbe condita libriI. 32.