Civitates Atlanticae Meridianae

Civitates Atlanticae Meridianae sunt una ex novem Divisionibus Ministerii Censorii intra Civitates Foederatas quae a Ministerio Censorio Civitatum Foederatarum agnoscuntur.

Inter hanc divisionem sunt octo civitates et unus districtus: Delavaria, Florida, Georgia, Terra Mariae, Carolina Septentrionalis, Carolina Meridiana, Virginia, Virginia Occidentalis, et Districtus Columbiae.[1] Una cum Civitatibus Medio-Meridianis Orientalibus (Alabama, Kentukia, Mississippia, Tennesia) et Civitatibus Medio-Meridianis Occidentalibus (Arcansia, Ludoviciana, Oclahoma, Texia), Civitates Atlanticae Meridianae Civitates Meridianas componunt, unam ex quattuor latioribus Regionibus Ministerii Censorii a Ministerio Censorio Civitatum Foederatarum definitis (aliae sunt Civitates Foederatae Boreorientales, Civitates Occidentales Mediae, et Civitates Foederatae Occidentales, quarum omnibus sunt duae divisiones).

NotaeRecensere

  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!