Presbyterium (architectura)
Presbyterium[1] (Graecis βῆμα, ἄδυτον) in architectura ecclesiae est spatium circa altare, in quo presbyteri per liturgiam consistunt, chorum (si quidem exstat) et sedes clericorum amplectens, saepe in apsidem terminans. Non numquam pro presbyterio nomen chori usurpatur[2], qui tamen strictiore sensu est locus cantorum intra presbyterium et navem principalem situs (vide infra).
Ambulatio sensu strictiore non ad presbyterium pertinet, quod clero reservata non est. Saepe autem in architectura tota aedificii pars, in qua est altare, presbyterium nuncupatur. In ecclesiis cathedralibus et aliis ecclesiis maioribus in fine presbyterii (ad navem principalem spectans) locus, quo sellae cantatorum constitutae sunt, exstare potest, qui chorus appellatur.
Historia
recensereIn ecclesiis antiquis templon[3], quod dicitur, i.e. cancelli, sanctuarium a reliquo aedifio separari solebat. In ecclesiis orientalibus iste apparatus separativus saepe in iconostasion progressus est[4], in ecclesia occidentali ciborium in usum venit, quod velis contegi potuit.
Presbyterium cum choro in ecclesiis cathedralibus et in monasteriis invenitur, quoniam ibi magnus cantorum numerus collocandus erat. Multis in ordinibus monachi sive religiosi docti, qui presbyteri erant aut ad consecrationem destinati, in choro sedebant, religiosi laicales sive conversi autem in nave una cum aliis fidelibus.
Post Concilium Lateranense Quartum (1215), a quo doctrina transubstantiationis confirmata est, cancelli magis magisque elaborati creabantur, qui autem Reformatione et Contrareformatione plurimis in ecclesiis remoti sunt, quoniam ex tunc gravius visum est, ut fideles altare clare ac distincte videre possent.
Schola cantorum
recensereSchola cantorum in ecclesiis mediaevalibus spatium rectangulare muris circumsaeptum appellatur, quod in nave a presbyterio in occidentem versus situm erat, fere uno metro a cancellis presbyterii incipiens. Sicut alibi chorus erat locus clericorum cantatorumque per liturgiam. Notio „schola cantorum“ non a Medio aevo repetitur, sed primum saeculo decimo sexto apud Pompeium Ugonium in descriptione Basilicae Sancti Clementis in Laterano Romae adhibita esse videtur. Scholae cantorum erant aditus ab oriente et ab occidente, medio in latere longitudinali duobus ambonibus (Graece ἄμβων) ex adverso positis, cancellis saepe opere Alexandrino, ut Romae a familia Cosmatorum confectum est, exornatis. Ecclesiis tempore Baroco renovatis plurimae scholae cantorum remotae sunt.[5]
Scholae cantorum in sequentibus ecclesiis Romanis erant:
- Archibasilica Sanctissimi Salvatoris
- Basilica Sancti Clementis in Laterano (in ecclesia inferiore ac superiore, ibi partim asservata)
- Basilica Sanctae Mariae de Ara coeli in Capitolio
- Basilica Sanctae Sabinae in Monte Aventino
- Sanctus Petrus ad Vincula (schola cantorum servata)
- Sancta Maria Antiqua
- Basilica Sanctae Mariae trans Tiberim
Scholae cantorum similis erat βῆμα ecclesiarum Syriae tempore Imperii Romani Orientalis ineuntis.[6]
Notae
recensere- ↑ Sacerdotum aliorumque Clericorum Ecclesiis servientium honores a Laïcorum discrete apparere convenit. Quamobrem laicis minime licet in presbyterio, ubi clerici consistunt, in missae celebratione consistere, ut illi libere ac honorifice possint sacra officia exercere (Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap. 33), vide: Du Cange.
- ↑ Summo cœpit studio... superiores ejusdem Basilicæ partes diligenti solicitudine laborare, oratorium scilicet, quod Chorum vocitant, sedemque Pontificalem, etc. (Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 229), vide: Du Cange.
- ↑ Urs Peschlow, Zum Templon in Konstantinopel. Apud: Αρμος. Τιμητικός τόμος στον καθηγητή N. K. Μουτσόπουλο για τα 25 χρόνια πνευματικής του προσφοράς στο πανεπιστήμιο (Thessalonicae: 1990), 1449–1475
- ↑ Hans Georg Thümmel, "Templon und Ikonostas." Logos im Dialogos: Gedenkschrift für Hermann Goltz (Berolini: 2011), 309–321.
- ↑ Matthias Hamann, vox "Schola cantorum". I. Architektur. In: Walter Kasper (ed.): Lexikon für Theologie und Kirche. 3. editio. Vol. 9 (Friburgi Brisgoviae : 2000), col. 197 s.
- ↑ ibidem, Rainer Warland, vox "Bema", col. 195
Bibliographia
recensere- Thomas Henry Poole (1908). "Choir (1)". Catholic Encyclopedia. Vol. 3.
- Louis Bouyer (1964). Mensch und Ritus, Moguntiaci, 216–218.
- Erwin Reidinger (2011). Allgemeines zum Thema Kirchenorientierung. Achsknick und Orientierungstage. In: Caroline Jäger-Klein / Andreas Kolbitsch: Festschrift für Friedmund Hueber zum 70. Geburtstag. Fabrica et ratiocinatio in Architektur, Bauforschung und Denkmalpflege. Vindobona / Graecii, 89–102.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad presbyterium spectant. |