Chez Cul-de-paille ("apud Culum faeneum") est ganea vel popina media in urbe Pictavii anno fere 1845 condita. Praesertim ob frequentatione histrionum cantatorumque inter annos fere 1954 et 1980 celebratur, quo aevo theatrum municipale Pictaviense(fr) florebat. Epigrapha his annis in parietes inscripta hodie usque servantur.

Iam Brel nomen suum inscripserat. Subter Claudius Nougaro his fere verbis: "Hic, atque sub Brel, mihi convenit"

In domo, ubi popina constituta erit, ab anno 1846 sellarum constructor Ludovicus Duranceau uxorque Alienora Rousseau habitabant. Illa ante annum 1851 ganeam eodem loco tenere coeperat,[1] quam postea gerebant Eugenius Moreau (ante annum 1881), Germanus Martin (ante annum 1920), vidua Margarita Martin (ab anno fere 1926), Maria Narbonne (ante annum 1946), atque ab anno 1953 Robertus Vergé mulierque Germana: haec coquinam regebat. Quibus mox divortio separatis Georgius Faure, qui antea pincerna erat apud coffearium Brasserie de l'Europe, ab anno 1954 exeunte ganeam veterem, iam ab antecessoribus in popinam conversam, possidebat.[2] Filius Bernardus Faure ab anno fere 1979 usque in 2014 popinam gessit.

Origo nominis Chez Cul-de-paille nescitur, sed proponitur Cul-de-paille ("culus faeneus") agnomen fuisse prisci patroni Ludovici Duranceau qui sedilia faenea venditaverit: ita convivae se "apud Culum faeneum" cenaturos iactitavissent.[3] Titulus iam anno fere 1920 sermone populari usitatus est, sed non ante 1953 in documentis municipalibus. Qui ante hoc annum scribebant, littera omissa C.l de paille vocabulum inurbanum celabant.[4]

Georgius Brassens se bene cenavisse confessus est

Societates variae hic congregare et cenare solebant: studentes universitatis Pictaviensis sub appellatione Le Chat Noir poitevin ab anno 1923 ad 1926; iuvenes Zazou(fr) nuncupati sub obsessione Germana inquieti annis 1940 usque in 1944; typographi nocte laborantes diarii Centre-Presse annis 1960; photographi societatis Les XV du Poitou annis 1970; psychologi neurologique et geriatri nosocomii universitatis Pictaviensis(fr) annis 2000.[5] Ab annis 1920 vinum Laudiacense(fr) album, ab annis 1960 hodie usque vinum Chinonense(fr) rubrum ibi bibuntur.

Anno 1954, quando Georgius Faure popinam emit, theatrum municipale Pictaviense prope iacens, e novo constructum, inauguratum est sub rectione amici Aemilii Bremond. Qui histriones cantoresque, breve spatium Pictavii morantes, post spectacula ad convivia nocturna chez Cul-de-Paille conducere solebat. Horum circiter 200 nomina sua in parietes popinae inscripserunt, inter quos Arletty, Ioannes Ludovicus Aubert, Hugo Aufray, Ioannes Ludovicus Barrault, Bourvil, Georgius Brassens, Iacobus Brel, Colette Brosset, Dany Carrel, Ericus Charden, Marcus Chevalier, Coluche, Petrus Dux, Iulietta Greco, (fr), Claudius Nougaro. Quibus addi oportet scriptor scaenicus Ioannes Anouilh, saltator Brianus Joubert, primus minister Ioannes Petrus Raffarin.

Notae recensere

  1. Sunt qui popinam anno 1645 conditam praetendunt, sed per errorem. De hac re vide Simmat et Goubault (2022) p. 15
  2. Simmat et Goubault (2022) pp. 20-36
  3. Simmat et Goubault (2022) p. 37
  4. Simmat et Goubault (2022) pp. 85, 88
  5. Simmat et Goubault (2022) pp. 84-95

Bibliographia recensere

 
Arletty admiratrixque quaedam anno 1981 coniunguntur

Nexus externi recensere