Potus e radicibus[1] (Anglice root beer) est aut temetum aut potio dulcis, haec praesertim parvulis grata et nullo pacto inebrians, ex vanilla, cerasi cortice, glycyrrhiza, sarsaparillae radice, radice sassafrae, nuce muscato, aniso, mellaceo sacchari, et aliis concoctis, sed aliis cervisiis radicalibus alia praecepta. "Radicalis" dicitur causa radicum inter impensa, sed hodie raro fit e veris radicibus.

Cervesiae radicalis spumantis poculum

Aliae herbae quae nonnumquam cervisiis radicalibus adduntur sunt fructus pimentae, cortex betulae, coriandri semina, iuniperus, zingibera, gaultheria, lupulus, arctii radix, taraxaci radix, spica nardi, chimaphila, guaiacum, lindera, rumex, mel, trifolium, cinnamonum, zanthoxyli cortex, iucca, quillaia, triticum repens, et aliae substantiae.

Notae recensere

  1. Vide titulum capituli respectivi: Mundius (1685)

Bibliographia recensere

  • 1685 : "De potu e radicibus" in Henricus Mundius, Bioxphetologia, seu Commentarii de aere vitali, esculentis ac potulentis (pp. 344-345 apud Google Books)