Cella (templum)
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. Plura ... DEENFR |
---|
Cella a Vitruvio principale conclave interiore templi antiqui appellatur. Cella, ubi statua deitatis collocata est, diis reservata erat. Cultus sive sacrificia non in cella, sed in ara extra templum collocata facta sunt. Ab hac consuetudine abhorrens imprimis in Sicilia (ut puta Selinunte) in templis antiquioribus post cellam conclave particulare erat statuae deitatis destinatum; quod adytum appellatum a nullo nisi sacerdotibus intrari licebat.

Cella aedis peripterae
Nexus externiRecensere
Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes! |