Ceadda (episcopus Letocetensis)

episcopus Lichfeldensis

Sanctus Ceadda (mortuus die 2 Martii anno 672) fuit episcopus Letocetensis in Anglia et frater Sancti Ceddi, quorum mentio in Baedae Historia Ecclesiastica fit. Natus in Nordanhymbria, discipulus fuit Sancti Aidani. Anno 664, mortuo fratre eius, Abbas Lastynghamensis creatus est in hodierno comitatu Eboracensi Septemtrionali. Brevi postea tempore perperam episcopus Nordanhymbrorum, sede apud Eboracum locata, ab Osui rege creatus est, cui impatienti displicuit absentia Sancti Wilfridi, qui Franciam ad consecrationem petendam iter fecerat. Regresso Wilfrido, archiepiscopus Theodorus Ceaddam legaliter creatum negavit, quod decretum humiliter accipiens Ceadda Lastynghamiam rediit. Eodem anno missus est a Theodoro ut episcopus Mercianorum fieret, et sedem apud Letocetum statuit.

Aedes Cathedralis Sancti Ceaddae apud Birminghamiam

Patronus est Archidioecesis Romanae Catholicae Birminghamensis, cuius Cathedralis ei dicata reliquias eius tenet, et Dioecesium Anglicanarum Birminghamensis et Lichfeldensis.

Fontes recensere