Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Castellum Aschach (Theodisce: Schloß Aschach) chiliometra 8 distat a Bad Kissingen atque situm est apud Bad Bocklet in valle Salae. Tribus museis instructa regia inter aedificia bellissima totius Franconiae Inferioris numeratur.

Regia ad Aschach

Historia recensere

Origo eius incepit saeculo 12-o, cum barones Hennebergenses castellum mediaevale construere iusserunt. Principes electores Herbipolitani totum complexum restruxerunt, qui tempore Agricolarum seditionum damnum tulerunt. Aschach factum est venatorium castellum et sedes administrationis principalis-episcopalis. Ex anno 1874 Baronibus a Luxburg sedes creata est. Anno 1955 regia eiusque collectiones muneri data sunt districtui Franconiae Inferioris. Aspectum suum hodiernum debet architectis saeculi 16-i; area hortis cafeo caupona amplificata omnes ad sese recreandum invitat.

Museum Baronis Luxburgensis recensere

In parte quae Castellum grande nuncupatur reperiri possunt mediana ultimorum burgi possessorum facta secundum modum inter 1860-70 vigentem. Augetur hospitum stupor collectione illustri artificiorum Asiae orientalis, quae amplissima videtur ex omnibus baronum collectionibus.

Museum laographicum recensere

Cum in horreo baroco (1692) tum in aedibus nove constructis sectio laographica hospitio est excepta. Ex anno 1984 ibi spectari possunt collectiones demologici totius districtus Franconiae Inferioris. Informatur de vita campestri, habitationibus et oeconomia regionis Rhön inter annos 1850 et 1950. Duobus in tabulatis vita cotidiana vilicorum docte ante oculos proiciuntur.

Museum scholare recensere

In hortulani aedibus (1775) rationes ludorum pristinae praesentantur. Adulescentes adultosque classis restaurata conspectu vitae scolasticae temporum praeteritorum commovebit. Multae res ad scholam et disciplinas pertinentes monstrantur, praeterea collectio vasta imaginum didacticarum parietalium tota e Franconia provenientium.

Nexus externi recensere

Pagina domestica