Casimirus Nycz (natus Stara Wieś in Polonia die 1 Februarii 1950) est archiepiscopus Varsoviae.

Casimirus Nycz: vexillum
Casimirus Nycz
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Archiepiscopus Casimirus Nycz
Monaci archiepiscopus
titulus
Ss. Silvestri et Martini in Montibus
Natus 1 Februarii 1950
presbyter ordinatus 20 Maii 1973
episcopus nominatus 14 Maii 1988
episcopus consacratus 4 Iunii 1988
Cardinalis promulgatus 20 Novembris 2010
a papa Benedicto XVI

Vita recensere

Stanislaus Wielgus die 6 Decembris 2006 nominatus erat archiepiscopus Varsoviae (Archidioecesis Varsaviensis), sed iam die 7 Ianuarii 2007 abdicare debuerat, quia operis socius regiminis fuit inter Bellum Frigidum et dictaturam communisticam; ergo Papa Benedictus XVI die 3 Martii 2007 Casimirum Nycz, qui antea episcopus auxiliarius Cracoviae et tum episcopus Cosalinensis-Colubrigani fuerat, eius successorem creavit.

Casimirus Nycz die 20 Novembris 2010 a papa Benedicto XVI cardinalis creatus est. Conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Nexus externi recensere

  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!