Carolus (Carl) Schröter (natus die 29 Maii 1887 in Holsatiae oppido Neustadt, mortuus die 25 Februarii 1952) vir rerum politicarum peritus Theodiscus primo factionis Nationalis Liberalis, deinde DVP, postremo CDU fuit.

Wikidata Carolus Schröter
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Maii 1887; Neustadt in Holstein
Obitus: 25 Februarii 1952; Kielia
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Postquam Kieliae testimonium maturitatem accepit, Schröter eodem loco atque Salinis Saxonicis philologiae classicae ac historiae studebat et deinde magister in gymnasio atque schola navali operam dedit. Cum anno 1933 nazistae rerum Germaniae potiti essent, Schröter minister publicus dimissus est et dehinc privatim docuit.

Cursus honorum

recensere

Ante primum bellum mundanum Schröter sodalis factionis Nationalis Liberalis erat, inter Rem Publicam Vimarianam cum aliis factionem DVP in patria sua condidit. Ab anno 1924 ad 1928 legatus ad senatus terrae Borussiae erat. Post secundum bellum mundanum Schröter primo factionem nomine "Unionem Democraticam" condidit, deinde anno 1946 ad CDU transiit. Ab anno 1946 ad 1950 legatus ad senatum terrae Slesvici et Holsatiae, dux fractionis et factionis CDU eius terrae erat. Anno 1948 legatus terrae suae in Consilium Parlamentaricum electus est. Anno 1949 legatus ad Diaetam Foederalem Germaniae electus est et ad mortem anno 1952 mansit.

Nexus externi

recensere