Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Carolus vulgo Karl Schneider (natus Nowa Sól in Terra Lebusana die 25 Aprilis 1826; mortuus Berolini die 2 Maii 1905) fuit theologus et paedagogus Germanus.

De vita recensere

Studiis theologicis philosophicisque Vratislaviae finitis factus est anno 1863 seminariarchus Bidgostiae, anno 1867 director instituti instructorii urbani necnon seminarii eadem in urbe. Anno autem 1870, Berolinum commigravit aditurus seminarium de scholis municipalibus moderandis.

In Germaniae capite Adalbertus Falk minister in rebus educatoriis Borussicus eum instituit anno 1872 tamquam famulum et unum annum post nominatus est consiliarius gubernii de secretis. Ministerio citato adhaesit ubi maximi momenti erat in elaborando opere generali Allgemeine Bestimmungen (15 Octobris 1872), inde Schneider responsalis fuit in rebus spectantibus seminaria, scholas elementares, ludos puellarum, instituta surdorum sive mutorum sive caecorum. Anno 1896 Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis eum doctorem honoris causa proclamavit. Rude donatus est anno 1900.

Opera eius Die Volksschule und die Lehrerbildung in Frankreich (Biliveldae 1867); Handreichung der Kirche an die Schule (Biliveldae 1867); Volksschule und Lehrerbildung in Preußen (1875); Rousseau und Pestalozzi (editio quarta, Berolini 1889). Una cum domno E. von Bremen edidit collectionem Das Volksschulwesen im preußischen Staat (Berolini 1886-87) et cum Albino Petersilie varia statistica de similibus quaestionibus i.e. de scholis elementaribus Borussicis quae vulganda data sunt sub Preußische Statistik (vol. 101 anni 1886, vol. 120 anni 1891, vol. 151 anni 1896). Autobiographiam quoque exaravit praetitulatam Ein halbes Jahrhundert im Dienste von Kirche und Schule (editio altera, Berolini 1902).