Carbonaria silva
Carbonaria silva sive Silva Carbonaria est prisca et spississima silva quae patebat a parte septentrionali hodiernae Galliae usque ad occidentales hodiernae Belgicae plagas. Ut nonnulli putant, ita nuncupabatur propterea quod abundantibus lignis eius ad carbonem faciendam utebantur.
Historia
recensereIn principio extendebatur usque ad Arduennam silvam a qua seiuncta est a via qua itur Coloniam Agrippinam. Praecipue inter flumina Dendrae et Nethae extendebatur. Fuit silva densissima et maxime impervia cuius genera praecipua arborum fuere quercus, betullae, alni. Caesar transiit hanc ingentem silvam cuius tamen nomen non patefecit.
Nomen silvae carbonariae prima vice in Lege Salica invenitur, qua apparet eam fuisse limitem ad caecian vergentem populi Francorum Saliorum. Postea limes facta est inter ambos populos Francorum Saliorum et Ripuariorum
Olim multi docti ut Godefridus Kurth autumabant hanc Carbonariam Silvam causam fuisse limitis linguistici inter linguas romanicas et germanicas, sed de qua re multi hodie dubitant propterea quod non ad orientem sed ad septentrionem vergebat.