Siberian Ibex.jpg

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Caprinae 
Tribus : Caprini 
Genus : Capra 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
2.6–0 m.a.
Pleistocaeno-Praesens
Subdivisiones: Species
Vide commentarium..
Territorium
Capra range map2.jpg
Distributio geographica specierum Caprae

Capra est genus mammalium, cui sunt usque ad novem species, inter quas insigniter Capra aegagrus, Capra falconeri, et aliquot species vulgo ibices appellatae. Capra aegagrus hircus est familiaris subspecies domesticata ferae Caprae aegagrus speciei. Indicia de domitu caprarum abhinc annorum 8500 orta sunt.

Cor caprinum.

Caprae ferae sunt animalia montana, quae agilia et robusta supra saxa nuda scandere plantisque raris vesci possunt. A genere Ovium distingui possunt glandulis odoris prope pedes, in inguine, et ante oculos, absentia aliarum glandularum facialium, praesentia barbae in nonnullis speciebus, et callis sine capillis in genibus crurum anteriorum.[1] Oreamnos, vulgo capra montana appellatus, est genus separatum.

TaxinomiaRecensere

Omnes generis Caprae species sunt ruminantia subfamiliae caprinarum familiae Bovidarum. Ruminant et stomachos quattuor camerarum habent, qui partes magni momenti agunt in digestione, vomitu, et secunda cibi digestione. Genus Capra genera Ovem et Ammotragum aliquando comprehendit,[2] sed haec genera paene ubicumque genera distincta putantur, ut Capra solum capras et ibices comprehendat. In hoc genere minore, nonnulli auctores solum duas species agnoscunt, in uno latere Capra falconeri, inque alio omnes species aliae.[3] Hodie, novem species usitate accipiuntur.[4]

Caprae aegagrus hircus sunt coniunctiones multiplices et systematicae, quae nondum omnino resolutae sunt. Studia recentia in DNA mitochondriali ibices Sibericum (Capram sibiricam) et Nubianum (Capram nubianam) distinctas species repraesentare significant, quae cum ibice alpina (Capra ibex) non arte cognatae sunt, quamquam earum aspectus corporeus est similis. Ibex alpina cum ibice Hispanica (Ibice pyrenaica) sunt unus grex. Capra caucasica cum Capra aegagrus artius cognata videtur quan cum Capra cylindricorni. Capra falconeri aliarum specierum haud separata est; olim separatus generis ramus putata fuerat.[5]

Paene omnes caprarum ferarum species sunt allopatricae (geographice separatae). Solum geographicae Caprarum hircus et Caprarum caucasicorum cylindricornis regiones congruunt; similiter regiones Caprarum falconeri et Caprarum sibericarum. Animalia fera in regionibus amborum parium plerumque non intercoeunt, species cum specie, sed omnes Caprae species captivae intercoire possunt, progenies fertiles gignentes.[6]

Species et subspeciesRecensere

Imago Binomen Distributio
  Capra caucasica Caucasus
  Capra cylindricornis Caucasus maior
  Capra falconeri Asia Media, Karakoram, et Himalaia
  Capra aegagrus Turcia et Caucasus in occidente ad Turcomanniam, Afganiam, et Pakistaniam
  Capra aegagrus hircus Asia meridiana et occidentalid et Europa Orientalis.
  Capra sibirica Asia media et septentrionalis, Afganistania, Sina occidentalis et septentrionalis (plerumque Xinjiang), India septentrionalis et occidentalis, Kazachstania meridiana et orientalis, Kyrgyzstania, Tadzikistania, Uzbecia orientalis, Mongolia, Pakistania septentrionalis, et Russia media et meridiana
  Capra pyrenaica Paeninsula Iberica
  Capra walie Aethiopia
  Capra ibex Francia, Italia, Helvetia, Lichtenstenum, Bavaria, Austria, Slovenia
  Capra nubiana Algeria, Aegyptus, Aethiopia, Erythraea, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Arabia Saudiana, Sudania, et Iemenia

Domitus et ususRecensere

 
Caprae herbas malas naturaliter continent.
 
Ibex clivum saxosum scandit.

Caprae cum ovis erant inter prima animalia domesticata. Ratio domesticationis abhinc annorum 10 000 vel plus in terra nunc Irania appellata coepit,[7] facilis pellis, carnis, lactisque usus causa. Cutis caprarum usque ad Medium Aevum adhibebatur pro ampullis aquae et vini in itinere et camping, et in certis regionibus pro membrana scribendi.

NotaeRecensere

  1. Parrini et al. 2009.
  2. Ansell 1972.
  3. Haltenorth 1963.
  4. Pidancier et al. 2006.
  5. "Phylogenetic Reconstructions in the Genus Capra (Bovidae, Artiodactyla) Based on the Mitochondrial DNA Analysis" Russian Journal of Genetics 2007, 43 (2): 181–89. Editio interretialis.
  6. Heptner 1989.
  7. Zeder et Hesse 2000.

BibliographiaRecensere

  • Ansell, W. F. H. 1972. "Order Artiodactyla." In The mammals of Africa: An identification manual, ed. J. Meester et H. W. Setzer, part 15, 1–84. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press.
  • Gavashelishvili, A., Y. A. Yarovenko, E. A. Babayev, G. Mikeladze, Z. Gurielidze, D. Dekanoidze, N. Kerdikoshvili, L. Ninua, et N. Paposhvili. 2018. "Modeling the distribution and abundance of eastern tur (Capra cylindricornis) in the Caucasus." Journal of Mammalogy 99 (4): 885–97. doi:10.1093/jmammal/gyy056.
  • Haltenorth, T. 1963. "Klassifikation der Säugetiere: Artiodactyla I." Handbuch der Zoologie 8 (32): 1–167.
  • Heptner, V. G. 1989. Mammals of the Sowjetunion, vol. I: Ungulates. Lugduni Batavorum et Novi Eboraci. ISBN 90-04-08874-1.
  • Parrini, F., et al. 2009. "Capra ibex (Artiodactyla: Bovidae)." Mammalian Species 830: 1–12. doi:10.1644/830.1.
  • Pidancier, Nathali, Steve Jordan, Gordon Luikart, et Pierre Taberlet. 2006. "Evolutionary history of the genus Capra (Mammalia, Artiodactyla): Discordance between mitochondrial DNA and Y-chromosome." Molecular Phylogenetics and Evolution 40: 739–49. Editio interretialis.
  • Weaver, Sue. 2020.; The goat: a natural and cultural history. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691191331.
  • Whitehead, G. Kenneth. 1972. The wild goats of Great Britain and Ireland. Newton Abbot: David and Charles. ISBN 0715355082.
  • Zeder, Melinda A., et Brian Hesse. 2000. "The Initial Domestication of Goats (Capra hircus) in the Zagros Mountains 10,000 Years Ago." Science 287, no. 5461 (24 Martii): 2254–57. Abstractum.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Capram spectant.
  Vide "Capram" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks