Tzar-campana,[1] seu vulgo Tsar-kolokol (Russice: Царь-колокол), est immensa campana quae in Cremlino (arce) Moscuae in Russia ostenditur. Campana maxima mundi nunc est.[2] Illa campana commissa est ab Anna, imperatrice Russiae, filia tzaris Ioannis V (fratris maioris natu Petri I Magni).

Tzar-campana (Tsar-kolokol)

Campana 216 tonnas ponderat, 6,14 metra in altitudinem et 6,6 metra in diametrum habet. Magistri Ioannes Matorin et filius eius Michael in aere illam fuderunt inter 1733 et 1735. Ornamenta, imagines et inscriptiones ab V. Kobelev, P. Galkin, P. Kochtev, P. Serebrjakov et P. Lukovnikov facti sunt.

Campana per incendium in 1737 rupta est. Anno 1836, Tzar-campana apud turrem campanalem Sancti Ioannis collocata est. Antehac, aliae duae campanae cum eodem nomine fuerunt, una initio saeculo septimo decimo et alia anno 1654 (cum circa 130 tonnis). Haec postrema per incendium in 1701 rupta est et reliquiae suae ad Tzarem-campanam creare usi sunt.

Ob eam rem, campana praesens 'Campana III' aliquando appellatur.

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Slobodskoy, Archpriest Seraphim (1996), "Bells and Russian Orthodox Peals", The Law of God, Jordanville, N.Y.: Holy Trinity Monastery, p. 624 

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tzarem-campanam spectant.