Caicara del Orinoco ('Caicara Orinoci') est oppidum in Municipalitate Cedeño Civitatis Bolívar Venetiolae situm et municipalitatis sedes administrativa, medio saeculo duodevicensimo condita. Alexander de Humboldt (1769–1859), explorator Prussicus, petroglypha in granita et gneisso prope flumen ad Caicaram caelata invenit, aliaeque investigationes multa alia petroglypha praehistorica cuiusdam momenti archaeologici in regione patefecerunt.[1]

Petroglypha prope Caicaram.

NotaeRecensere

  1. Bendrat 1912:518–519.

BibliographiaRecensere

  • Bendrat, T. A. 1912. Discovery of Some New Petroglyphs near Caicara on the Orinoco. American Journal of Archaeology 16(4):518–523.