Caesarius Nazianzenus (natus circa annum 330 Arianzi prope Nazianzum; mortuus anno 368 vel 369 in Bithynia in Asia Minore) fuit doctus, medicus et sanctus.

Vita recensere

Caesarius Nazianzenus filius Gregorii Nazianzeni maioris et frater Gregorii Nazianzeni minoris fuit. Alexandriae geometriae, astronomiae et medicinae studuit. Anno 356 medicus palatinus (αρχιατρος) et comes Constantini II factus est. Cum Iulianus imperator eum in partem paganam ducere conatus sit, aulam deseruit. Iovianus vero Caesarium revocavit et anno 364 Valentinianus I eum vicarium Bithyniae fecit. Anno 368 Comes sacrarum largitionum factus est, sed paulo postea obiit.

Canonizatio recensere

Caesarius patronus medicorum putatus est.

Festum suum die 25 Februarii (ecclesia catholica) sive 9 Martii (ecclesiae orthodoxae) celebratur.

Opus recensere

Ex operibus Caesarii laudatio funebris in fratrem et epitaphia servata sunt (Migne PG 38).

A tempore Photii opus dogmatico-exegeticum verisimiliter saeculo 5 sive 6 compositum Caesario attributum est (Caesarii Dialogi sive Pseudo-Kaisarios, Migne PG 38, 851ss.). Dialogis de quaestionibus theologicis diversis tractat et descriptiones populorum Antiquitatis Posterioris continet. Antiquissima fons Slavorum putata est.

Bibliographia recensere

  • Ekkart Sauser, "CÄSARIUS (Kaisarios) von Nazianz" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 16 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-079-4)  col. 251 (Theodisce)