Brennus (captor Romae)

Brennus (Gallice *Brennos) (… - post 390 a.C.n.) fuit praeclarus princeps Gallicus qui anno 390 a.C.n. urbem Romam cepit. Dicitur ille praeclara verba "Vae victis!" dixisse.

Brennus ab Aemilio Theodoro Therond pictus.

De Brenni nomineRecensere

Nomen Brennus "corvus" significat in lingua Gallica et synonymon verbi "rex" vel "princeps" est. Probabiliter Brennus non erat verum nomen principis Gallici, sed solum nomen regium.

BiographiaRecensere

Paucum scimus de originibus Brenni sed certe Gallus Senonum erat, gens Gallica in Gallia Cisalpina perventa est. Circa anno 400 a.C.n. Senones pugnaverunt contra Umbros Picentesque, ceperunt Agrum post dictum Gallicum et urbem Senam Gallicam condididerunt. Intra sex annos Brennus gentes Senonum coniunxit et regio Flaminia, hodie Romania, cepit. Senones dicuntur obsedisse Clusium, urbem Etruscorum, anno 391 a.C.n. et Clusini Romanos in auxilum vocaverunt. Senatus tres legatos gentis Fabiae misit sed unus legatorum, Quintus Fabius Ambustus, interfecit dux Gallorum et Senones legatos in fugam mandaverunt. Senones miserunt legatos ad petendum tres gentis Fabiae sed Fabii tribuni consulares facti sunt: Brennus et exercitus Senonum iter fecerunt ad Romam.

Praedatio RomaeRecensere

Brennus in clade Alliensi Romanos superavit, et multi milites Romani in Caerem aut in Veios fugerunt. Cum Senonibus Brennus Urbem ingressus est, ubi in curia senatores necavit. Omnis Urbs populata est praeter Capitolium, ubi noctu, Senonibus appropinquantibus, clamor anserum Iunoni sacrorum Romanos ad arma conclamaverat. Marcus Manlius, postea Capitolinus appellatus, contra Gallos in proelio pugnavit. Brennus mille libras auri pro liberatione urbis exegit, sed Romani dixerunt libras manumissas erant; igitur Brennus suum gladium in librae lancem deiecit et dicitur dixisse "Vae victis!" Marcus Furius Camillus, miles et vir rei publicae Romanus, in Urbem rediit, rebus cognitis, suum gladium in alteram lancem misit, et Brenno dixit: "Non auro, sed ferro, recuperanda est patria." Postea Romani, Marco Furio Camillo duce, Romam liberaverunt ex occupatione Brenni, qui in Italiam septentrionalem rediit. Furius Camillus Pater Patriae factus est. Denique Brennus anno ignoto mortuus est. Silius Italicus in quarto libro Punicorum scripsit de Crixio, Gallico exercitus Hannibalis duce, qui ab illo Brenno prognatus fuerat.

Fontes antiquiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Laurentius Avezou, Gaulois, l’histoire d’un mythe, Métarécit de l’histoire nationaliste française, conférence à la cité des Sciences et de l'Industrie, 2012.
  • Georgius Duby, Histoire de la France : Naissance d'une nation, des origines à 1348, vol. 1, Paris, Larousse, 1970, p. 104.