Blumenau est urbs maximi momenti in Sancta Catharina, provincia australis Brasiliae regionis. Octobralia quotannis efficiunt. Urbes maiores propinquae sunt Florianopolis, quae circa 150 chiliometra ad meridiem orientemque versus, et Ioannesvilla, quae circa 90 chiliometra ad septentriones versus distat. Praeterea, urbs est sedes dioecesis Florumpratensis[1] Ecclesiae Catholicae Romanae.

Wikidata Blumenau
Res apud Vicidata repertae:
Blumenau: insigne
Blumenau: insigne
Civitas: Brasilia
Locus: 26°55′8″S 49°3′57″W
Numerus incolarum: 361 261
Situs interretialis
Nomen officiale: Blumenau

Gestio

Consilium: municipal chamber of Blumenau
Procuratio superior: Sancta Catharina

Geographia

Superficies: 519.837 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Massaranduba, Pomerode, Jaraguá do Sul, Gaspar, Guabiruba, Botuverá, Indaial, Luiz Alves

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Colonia Tovar, Osorno, Campinas

Tabula aut despectus

Blumenau: situs
Blumenau: situs
Vexillum urbanum.

Fines cum Pomerania Australis (Pomerode), Palmareum Indaialis (Indaial), Caspar, Iaraquara Meridionalis (Jaraguá do Sul), Mimusops vel Massarandyba (Massaranduba: 'arbor lubrica'), Agathadamas vel Stellantes Gemmae (Botuverá), Campomanesia (Guabiruba: 'cortex amarus'), et Ludovicus Alves urbibus habet. Hodie aream 531 km² patet et numerus incolarum anno 2004 circa 250 milia erat. Ex Urbe Paulistana, qui Lusitane São Paulo dicitur, 680 chiliometra et 50 chiliometra ex Oceano Atlantico distat. Altitudo media est 14 metrorum super aequor maris.

Historia recensere

 
Media urbs.

Urbs condita est die 2 Septembris anno 1850 ab Hermano Brunone Ottone Blumenau, Germanico medico philosophoque qui iuxta septendecim Germanicos alios in navi vaporaria per Itaiahy Magnum (Itajaí-Açu) fluvium advenirunt. Tunc Hermanus Blumenau locum in partes divisit et immigrantes domos modo Germanico (Lusitanice estilo enxaimel) aedificare coeperunt. Multae domi quae secundum Germanica architecturae praecepta aedificatae sunt hodie praeclarissimi putantur, inter quas praefectura urbana.

Numerus incolarum sic in annis variat:

Anno 1934, Blumenau aream 10 610 km² habuit, hodie autem solum 531 km² restant, quoniam 31 urbes nova ex Blumenauo? facta sunt.

Anno 1983, magna inundatio fluvialis, quando aquae super 15 metros ascenderunt, multas habitantium domos destruxit. Ergo, urbis praefectus annuum festum, Octobralia dictum, ad pecuniam obtinendam et urbem restituendam instituit, sed usque ad hodie hoc festum annua fit, et laetitiae magnae est causa.

Oeconomia recensere

Notum est germanicos immigrantes in arte textrini praecellentes fuisse, et hodie cognitio eorum optime servata est. In Blumenau urbe et in propinqua regione multae sunt textrina, ex quibus Karsten, Artex, Teka et Buddemeyer clarrissimae ditissimaeque sunt. Germani etiam crystallorum artifices erant et multi hodie in arte hac incumbunt, Blumenau ergo praeclara inter Brasiliae urbes est crystallorum confectorum causa.

Multitudo Blumenau incolarum nuper in artes computatoris operam dant, et pecuniam multam obtinent.

Praetera, periegesis est oeconomiae pecuniae fons magnus quia multae sunt servatae silvae atque Germanica architectura aedificationium in medio urbis pulcherrima est. Qua de causa, Blumenaus inter 25 optimas Brasiliae urbes est.

Magnum Germanicum festum, Octobralia vocatum, Octobri mense celebratur. Etiam Monaci in urbe Germaniae Octobralia celebrantur. Brasilienses illud festum imitantur qui multos viros mulieresque semel in anno ad bibendum cervisiam sive chopp alliciat, ideo res oeconomicas valde agitat.

Quae cum ita sint, Blumenau incolae sive Blumenauenses bene vivunt. Pauca sunt fures quia urbs tutissima est. Omnes fere cives bene legere et scribere sciunt atque multos annos in schola studiis imbuerunt. Multi lingua Theodisca etiamnunc loquuntur, sed non plura in scholis est docta.

Cultus et res visu dignae recensere

Quamquam non tam magna urbs est, multae quae ad culturam pertinent visu dignae sunt.

Museum recensere

  • Museum Oecologicum Fritz Müller, situm in loco quod Fritz Müller domus erat. Hic praeclarus Blumenai civis Germaniae natus est et ad scientiae res se incumbuit et adiutor Caroli Darwin fuit. In Blumenaum ad Brasiliae faunam floramque studendum venit, et toto animo Blumenai silvarum studiis vitam suam dedicavit.
  • Museum Colonialis Familiae, monstrat quomodo germanicos immigrantes saeculi XVII vivebant. Musei domus anno 1864 confecta est.
  • Museum Cervisiae, quod explicat quomodo cervisiam efficere.
  • Museum Aquae, quod prima statio ad fluvii aquam purificandam fuit.
  • Museum Crystalli, explicat quomodo crystallos efficere.
  • Mausoleum, quod Doctoris Hermani Brunonis Ottonis Blumenau cineres continet.

Aedificationes recensere

  • Urbis Praefectura, exemplum germanicae architecturae et sedes administrationis.
  • Moellmann Castelum, praeclarissima germanica aedificationis in medio urbis (in dexterum fig. I videtur).
  • Mola Venti, quae lusitane dicitur moinho de vento, clara batava aedificationis.

Theatrum recensere

  • Theatrum Carolus Gomes, pro praeclaro musico Brasiliensis.

Monumentum recensere

  • Monumentum ad immigrantes, quod germanicos immigrantes commemorat.

Clima recensere

Quamquam Blumenau est in meridiana regione Brasiliae, clima saepe calida humidaque. Nunquam fere in anno est tempus cum caelo sicco. Temperatura menstrua media est circa 20 gradus Celsianos. Maxima mensurata temperatura fuit mense Ianuario anno 1988, quando thermometrum 42 gradus Celsianos indicavit, minima autem circa –1 gradus Celsianus mense Augusto anno 1992.

Blumenauenses praeclari recensere

Notae recensere

  1. Ioannes Paulus Episcopus, Constitutio Apostolica Florumpratensis (2000).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Blumenau spectant.