Bingu wa Mutharika (natus die 24 Februarii 1934 nomine Ryson Webster Thom in oppido Thyolo, mortuus die 5 Aprilis 2012 Lilongwe) vir publicus Malavii fuit.

Wikidata Bingu wa Mutharika
Res apud Vicidata repertae:
Bingu wa Mutharika: imago
Bingu wa Mutharika: imago
Nativitas: 24 Februarii 1934; Thyolo
Obitus: 5 Aprilis 2012; Lilongwe
Patria: Malavium
Bingu wa Mutharika (in medio) cum Ludovico Ignatio Lula da Silva praeside Brasiliae

Iuventus et munus recensere

Postquam scholam in Malavio finivit, Dellii oeconomiae studebat. Eodem tempore et novum nomen Bingu wa Mutharika assumpsit. Deinde minister publicus in patria sua operam dedit.

Familia recensere

Uxorem duxit atque quattuor liberos habuit.

Cursus honorum recensere

Die 24 Maii 2004 officium praesidis Malavii iniit, postquam electione libera successor Bakili Muluzi creatus est. Anno 2009 iterum electus die 5 Aprilis officio fungens ictu cordis mortuus est[1]. In officium pro tempore succedit praeses vicaria Joyce Banda,[2] sed post hac frater eo Petrus Mutharika. Et ab anno 2010 ad annum 2011 usque, praeses Unionis Africanae fuit.

Notae recensere

Ministri rerum externarum Malavienses 1993–