Bilancino (Italiae physicalis)
Bilancino
Bilancino
Situs in Italia

Bilancino est locus municipii Barbarinum Mucilli in valle fluminis Sevis[it][1] situs. Ibi recenter creatus est lacus de Bilancino[it]. Sub aquis huius lacus latet locus habitationis palaeolithicae cultu Gravettio attributus, annis circiter 30 300 ante praesentem frequentatus, olim 238 m super maris aequor prope paludem fluvialem iacens. Inter vestigia huius loci recognoscitur amylum granorum graminearum cf. Brachypodium e.g. sylvaticum radicumque Typha e.g. latifolia ad farinam parandam contritarum.

NotaeRecensere

  1. "vallis Sevis" (vide p. 737 apud Google Books)

BibliographiaRecensere

Nexus interni