Bartholomaeus Andreas Camerani

ganeo, comoedus

Bartholomaeus Andreas, vulgo Barthélemy-André Camerani (Ferrariae anno circiter 1735 natus; Lutetiae mortuus anno 1816) fuit comoedus. Partes Scappini(fr) comoediarum Italicarum ille praeter alios agebat in grege Comédie Italienne, cui postea seminarius perpetuus nominatus est.[1]

Fuit etiam ganeo qui Francogallos saeculo XVIII exeunte parare docuit maccarones, etiam linguam bubulam modo Venetorum,[2] etiam cochleas quae, "eius methodo coctae, plus quam emberizae valebant".[3] Potagium Camerani apud Café Anglais anno 1802 primus invenit: "ipse saepe amicis apud se inlatus est hunc victum deliciosum, principium plurimarum indigestionum",[4] etiamsi ipse medias mensas secundas dormitare soleret ut profundius tertiis frueretur.[5] Unus fuit iuratorum gastronomorum quos Grimod de la Reynière ad Almanach des gourmands elaborandum convocabat.

Notae recensere

  1. Almanach (1804) p. 32
  2. Almanach (1804) pp. iii-iv
  3. certains escargots qui, cuits à sa manière, valent mieux que des ortolans: Almanach (1804) p. 33
  4. Il en régale souvent ses amis. C'est un manger délicieux, et le principe d'un très-grand nombre d'indigestions: Almanach (1804) p. 32
  5. Almanach (1804) p. v

Bibliographia recensere