-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Bacchus et Ariadne (15201523) est tabula a Titiano picta, pars illius tabularum seriei quae antiquos mythos effingebat, Bacchanalium appellatae, quam dux Alphonsus I Estensis, primum Raphaëli, dehinc Titiano, mandavit. Tabulae ad Castellum Estense in civitate Ferrariā ad decorandam parietem conclavis, cuius nomen Camerino d’Alabastro est destinatae sunt. Pictor Raphael origine conductus est ut Triumphum Bacchi effingeret sed anno 1520 mortuus est, relinquens solum adumbrationem inperfectam suarum imaginum. Tunc, istum munus Titiano datum est, ut tres aut quattuor picturas Bacchanalium pingeret. Illae tres sunt: Bacchus et Ariadne quae in Pinacotheca Nationali Britannica pendet, Bacchanalis Andrium (1523-1526) et Adoratio Veneris (1518-1519) qui utra in Museo Prado Matriti pendent. Pictura quarta, Epulum deorum (c. 1514) ab Ioanne Bellino picta est atque paulo post a Titiano correcta. Haec pictura in Museo Artis Pro Natione Washingtonii? pendet.

"Bacchus et Ariadne" opus Titiani (Pinacotheca Nationalis Britannica).

Descriptio ac inspiratio litteraria

recensere

Carmina Catulli et Ovidii, qui magni poetae fuerant, Titianum ad Bacchum et Ariadnen tabulam pingendam inspiraverunt. Tabula picta id temporis cum deus Bacchus Ariadnen errantem per oras Diae invenit, ubi deserta erat a Theseo, effingit. Dimidio tabulae Bacchus se ostendit salientem de curru tracto pardis ad Ariadnen timefactam, cuius tergum versum est ad spectatorem, atque cuius imago obliqua facta est. Illo tempore, Titiano in Ariadnen pingendam illo aspectu audax aestimatus fuit. Circulus siderum octo in caelo valde caeruleus super capite Ariadnis est, quod transmutationem suam in constellationem Coronam demonstrat. Ad pedes eius colore croceo urna aurea ferens inscriptionem Titiani iacit. Dextera parte dimidio picturae pompa Bacchanalis exsultat sub arboribus colores novi autumni gerentibus. In ea satyrus puer cum catella parva maenadesque sonantes instrumentos sunt ac vir agitans thyrsum partemque pecoris dissectae atque Silenus ebrius, qui conatur in dorso asini manere. Quidam vir cinctus cum serpentibus, qui imum dexterae portionis picturae occupat, pinctus est postquam praeclara statua, Laocoön cum Filiis vocata, Romae anno 1506 reperta erat, atque eam statuam imitatur. Bacchus et Ariadne a Museo Artis Pro Natione Londinii in 1826 conciliata est et per 1967–1969 refectionem controversam sed necessariam subivit. Tempus atque tractandum inexpertum picturam degeneraverant. Quamquam per refectionem pictura cautissime tracta fuit, tamen eo detrimentum pigmenti sustulit ut iterum pars caeli picta esse deberet. In Museo Artis Pro Natione anno 2003 in expositione maximi momenti operis Titiani monstrati sunt. Illic Bacchanales primo tempore postquam creati erant coniuncti sunt.

Bibliographia

recensere
  • Sheila Hale, Titian: His Life. New York: Harper Collins, 2012.
  • Charles Hope et David Jaffe, ed.Titian. Londinium: National Gallery Press, 2003.

~