BL Cotton Vitellius A.xv

Liber manu scriptus Cotton Vitellius A.xv e Bibliotheca Britannica, olim in Bibliotheca Cottoniana inclusus, et e nomine possessoris anterioris Laurentio Nowell interdum Codex Nowell nuncupatus, opera varia Anglosaxonica comprehendit, quorum praecipuum est carmen epicum Beowulfus. Liber anno 1731 in incendio bibliothecae Cottonianae graviter afflictus est.

Pagina prima carminis Beowulfi in hoc codice reperto

BibliographiaRecensere

  • Kevin Kiernan, Beowulf and the Beowulf Manuscript. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1996