Austria Romana hereditatem historicam et culturalem temporis Imperii Romani in regionibus, quae his diebus partes Austriae sunt, tractat. Vox saeculo undevicesimo introducta est.

Provinciae et loci Romani in territorio Austriae hodiernae
Reliquiae quadriporticus vulgo Heidentor nuncupatae prope Carnuntum
Castra primo saeculo ad Danubium sita

Omne Austriae hodiernae territorium sive Imperio Romano subiectum sive curcuitione quadam affectum erat. Omnia territoria a Danubio in meridem spectantia a primo saeculo exeunte partes Imperii Romani fuerunt ad provincias Raetiam, Noricum et Pannoniam pertinentes. Tantum regiones a Danubio in septentriones spectantes (Mühlviertel, Waldviertel et Weinviertel) in Barbarico sitae erant. Tamen copiae Romanae saepe Danubium transierunt, ut incursiones vel pericula ex his regionibus imminentia defenderent. Plerumque autem Germani, qui ultra amnem habitaverunt, Romanis emendo et vendendo familiariter uti consueverunt.

Sescenti anni imperii Romani in Austria in varias tempestates dividi possunt:

Provinciae Raetia, Noricum, Pannonia (15 a.C.n - circiter 400) recensere

Oppida sive Castra Romana recensere

Castella ad limitem tuendum secundum Danubium sita recensere

  • Stanacum (Engelhartszell)
  • Ioviacum (Schlögen)
  • Ad Mauros (Eferding)
  • Lentia (Linz)
  • Ad Iuvense (Wallsee)
  • Arelape (Pöchlarn)
  • Namare (Melk)
  • Favianis (Mautern)
  • Barbaricum (Fels am Wagram)
  • Augustianis (Traismauer)
  • Asturis (Zwentendorf)
  • Comagenis (Tulln)
  • Cannabiaca (Zeiselmauer)
  • castellum ignotum (Oberleiser Berg)
  • Arrianis/Asturis (Klosterneuburg)
  • Ala Nova (Schwechat)
  • Aequinoctium (Fischamend)
  • castellum ignotum (Höflein)
  • castellum ignotum (Stopfenreuth/Engelhartstetten)

Nexus externi recensere

Notae recensere