Augustus Leskien
August Leskien (Kieliae 8 Iulii 1840; 20 Septembris 1916) fuit linguista Germanus qui in linguistica comparativa, praecipue linguis Baltica Slavicisque investigandis operam dedit.
Eruditi quibus multum valebat erant Ioannes Niecisław Balduinus de Courtenay, Ferdinandus de Saussure, Nicolaus Trubetzkoy, Carolus Verner, Adolphus Noreen, Leonardus Bloomfield.
De vita et cursu academico
recensereLeskien philologiae in universitatibus Holsatorum Chiloniensis et Lipsiensi studuit, doctoratum ex hac anno 1864 accipiens. Linguas Latinam Graecamque in Schola Thomana Lipsiensi ab anno 1864 ad 1866 docebat. Anno autem 1866, linguisticae comparativae cum Augusto Schleicher in Universitate Litterarum Ienensi studere coepit. Habilitationem anno 1867 confecit, quo facto, acroases in Universitate Goettingensi habere coepit.
Anno 1884, editor creatus est Allgemeine Encyclopädie der Wissenschaften und Künste (Realencyklopädie), encyclopaediae Lipsiae ab Ersch et Gruber editae. Unus e conditoribus fuit Archiv für slavische Philologie ('Archivi philologiae Slavicae'), veterrimi periodici academici res Slavicas tractantis, Berolini a Weidmannsche Buchhandlung editi.
Inter Neogrammaticos numeratur.
Bibliographia
recensere- Killy, Walther, et Rudolf Vierhaus, eds. 1997. Deutsche Biographische Enzyklopädie 6: Kogel–Maxsein, p. 342. Monaci: K. G. Saur.
- Streitberg, Wilhelm. 1913. August Leskien. Indogermanisches Jahrbuch 1: 216–18.
- Streitberg, Wilhelm. 1919. August Leskien. Indogermanisches Jahrbuch 7: 138–43.
- Wiese, Harald. 2007. Eine Zeitreise zu den Ursprüngen unserer Sprache: Wie die Indogermanistik unsere Wörter erklärt. Berolini: Logos Verlag.