Vide etiam paginam discretivam: Athenae (discretiva)

Wikidata-logo.svg Athenae (demus)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°59′20″N 23°44′10″E
Numerus incolarum: 664 046
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Kostas Bakoyannis
Procuratio superior: Athenae Mediae (unitas regionalis)

Geographia

Superficies: 38.964 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Famagusta Municipality, Nicosia Municipality

Tabula aut despectus

Athenae (demus): situs

Athenae est numero incolarum maxima e 66 demis regionis Atticae, in Regionali Athenarum Mediarum Unitate iacens. Praeest administrationi urbis Athenarum, Graeciae caput.

Praesidium demi Athenarum iuxta plateam Cotzia iacens
Demi et communia pristinae nomarchiae Athenarum. 1: Urbs Athenae
Partitiones demi Athenarum

Numerus incolarumRecensere

Annus Incolae Auctio Spissitudo
1961 627 564 - 16 106,3/km²
1971 867 023 +239 459/+38,16% 22 251,9/km²
1981 885 737 +18 714/+2,16% 22 732,2/km²
1991 772 072 -113 665/-12,83% 19 815,0/km²
2001 745 514 -26 558/-3,44% 19 133,4/km²

DemarchiRecensere

Demus Athenarum a demarcho seu magistro urbis dirigitur. Hoc officium primus implevit anno 1836 Anargyrus Petraces. Annis 2006-2010 Nicetas Caclamanes, vir rerum politicarum peritus factionis Novae Democratiae, fuit demarchus Atharum. A die 29 Decembris 2010 Georgius Camines (Γεώργιος Καμίνης), qui canditatus liber (i.e. nulli factioni adhaerens) in electione praevaluit, hoc munere fungitur.

Partitiones demi AthenarumRecensere

Demus e septem partitiones seu δημοτικά διαμερίσματα complectitur, quarum forma in tabula vides:

  1. Mediae Athenae, regio commercialis, Ομόνοια, Πλάκα, Στάδιο
  2. Regiones meridionales a Novo Mundo ("Νέος Κόσμος") auspicantes
  3. Regiones ad eurum spectantes (Αστεροσκοπείο, Πετράλωνα et Θησείο)
  4. Regiones occidentales (Κολωνός, Ακαδημία Πλάτωνος et Σεπόλια)
  5. Regiones boreales superiores
  6. Regiones boreales inferiores (Πατήσια et Κυψέλη)
  7. Regiones orientales (Αμπελόκηποι, Ερυθρός Σταυρός, Πολύγωνο aliaeque).

Septem partitiones administrationis causa formatae sunt, Athenienses autem urbem in vicos translaticios, quos γειτονιές ("vicinias") vocant, dividunt, quorum quisque historia ac proprietatibus differt.

NotaeRecensere


Nexus externiRecensere

  • Situs interretialis urbis Athenarum (Neograece, Anglice)