Ars coquinaria seu ars coquendi est ars effectiva quae cocturam atque confectionem ciborum omnium generum comprehendit. Res coquinariae generaliter nominantur alimenta, potiones, escaria vasa, atque coquinaria instrumenta cuncta. Homines ab antiquo coquinaria in arte assidue versati sunt ut non solum abundanter sed etiam bene ac iucunde alerentur.

Cibi foculo coquuntur

Homines periti coquinariae rei qui munus coquendi agitant coqui aut coquae appellantur, et culina loco officii utuntur.

De coctura condimentisque recensere

 
Ollae et olliculae in culina servatae.

Fundamenta coquinariae artis sunt coctura, quae ad fercula diversa praeparanda modis variis efficitur, in furno aut foculo gase acto. Nomina peculiaria pro vocabulo coquere secundum modum substituere fas est, in iis:

  • Elixare, id est in olla aqua impleta coquere;
  • Assare vel torrere, id est supra flammam sine aqua coquere, plurimum ad carnem praeparandam;
  • Frigere, id est calidissimo in oleo coquere.
  • Crustatus, id est cibus in fornace fortiter coctus ad flavam crustam efficiendam (Francogallice 'gratin').
  • Vaporare[1] vel vapore mollire,[2] id est vapore aquae ferventis coquere. Haec ratio coquendi salubris putatur, quia copia minor vitaminorum perditur.
  • Infumare[3][4][5] vel fumo durare,[6] id est imprimis carnes vel pisces (inter hos imprimis salmonem salarem) fumo ligni mediocriter calido siccare. Eo modo cibus diutius conservari potest.

Praeter cocturam quidem multa cetera coquis opus sunt, scilicet cibos secare, dividere, ossibus ac corticibus nudare atque oleo, sale, aceto, aut aromatibus condire.

De coquinariis instrumentis recensere

 
Exempla instrumentorum coquinariorum.

Instrumenta coquinaria, quae saepe in ipsa culina servantur, sunt instrumenta quibus coqui utuntur ad cibos secandos et depellandos, humores recipiendos, et plerumque omnia quae ad rem coquinariam consumptionemque fercularum spectant. Sunt in eorum numero cultri, furculae, ollae, sartagines, pocula, lances.

Imagines ferculorum recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Feild, Rachael. 1984. Irons in the fire: a history of cooking equipment. Ramsbury, Marlborough, Wiltshire: Crowood Press. ISBN 0946284555.
  • Hirschfelder, Gunter. 2001. Europäische Esskultur. Eine Geschichte der Ernährung von der Steinzeit bis heute. Francofurti: Campus. ISBN 3-593-36815-3.
  • Kaufmann, Jean-Claude. 2006. Kochende Leidenschaft: Soziologie vom Kochen und Essen. Constantiae: UVK. ISBN 3-89669-558-4.
  • Morel, Michel Maincent. 1999. Technologie culinaire. ISBN 2-85708-043-3.
  • von Paczensky, Gert, et Anna Dünnebier:. 1999. Kulturgeschichte des Essens und Trinkens. Monaci: Orbis. ISBN 3-572-10047-X.
  • Paston-Williams, Sara. 2012. The art of dining: a history of cooking & eating. Londinii: National Trust, ISBN 9781907892356.
  • Tannahill, Reay. 1973. Kulturgeschichte des Essens. Monaci: dtv. ISBN 3-423-01430-X.
  • van Winter, Johanna Maria.. 1987. "Kochen und Essen im Mittelalter." Ed. tertia. In Mensch und Umwelt im Mittelalter, ed. Bernd Herrmann, 88–100. Stutgardiae.

Nexus interni