Aromatum et medicamentorum in orientali India nascentium historia

categoria Vicimediorum

Aromatum et medicamentorum in orientali India nascentium historia, titulo vulgari Tractado delas drogas y medicinas de las Indias orientales, est opus principale Christophori Acosta medici botanicique, quod anno 1578 Burgis in Hispania divulgari iussit. Nonnulla capitula huius operis e libro a Garcia ab Orta Lusitane scripto Colóquios dos simples e drogas da India hausit, sicut ipse confessus est. Multa ex ambobus libris Latine vertit Carolus Clusius. Versio prima sub titulo Latino Aromatum et medicamentorum in orientali India nascentium historia Antverpiae anno 1582 prodit. Textus recensus in ultimo opere Clusii Exoticorum libri decem, anno 1605 divulgato, includitur.

Effigies auctoris Christophori Acosta, qui, sicut hic, "Africanus" se describere solebat

Editiones et versiones

recensere

Bibliographia

recensere