Arnoldus Ekker

paedagogus et philologus Nederlandicus, poeta Latinus
Wikidata Arnoldus Ekker
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Februarii 1799, 1799; Vollenhove
Obitus: 1 Augusti 1879, 1879; Traiectum ad Rhenum
Patria: Regnum Nederlandiae

Officium

Munus: philologus classicus, Praeceptor, poëta

Albertus Henricus Arnoldus Ekker, die 6 Februarii anno 1799 in Vollenhove Transisalaniae natus et 1 Augusti 1879 Ultraiecti mortuus, fuit paedagogus et philologus Nederlandicus, poeta Latinus.

In Universitate Rheno-Traiectina educatus (1817—1822), in gymnasio Rheno-Traiectino ab anno 1823 docebat. cuius et rector annis ab 1849 ad 1872 fuit. De Protagora Platonis et de Cornelio Nepote disserebat; lexicon Nederlandico-Latinum cum F. van Cappelle composuit. Exeunte Octobri, carmen Arnoldi Ekker Alcaicum, in Certamine Hoeufftiano laude ornatum est.

Opera LatinaRecensere

  • Specimen inaugurale in Protagorae apud Platonem fabulem de Prometheo et generis humani ad humanitatem progressione (1822)
  • Disquisitio critica de fontibus et auctoritate Cornelii Nepotis (1828)
  • Commentatio de patriae gymnasiis, in primis de gymnasii Rheno-Trajectini interiore ratione. Adiungitur epistola in memoriam ... P.G. van Heusde (1840)
  • Exeunte Octobri (Amstelodami 1868) (carmen in Certamine Hoeufftiano laude ornatum)

Nexus externiRecensere

  • Arnoldus Ekker in WotldCat
  • Arnoldus Ekker in Biografisch Portaal van Nederland (Nederlandice)
  • Arnoldus Ekker in Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (Nederlandice)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.