Aperire sectionem principem
Tabula montes igniferos Arcus Aleutii monstrat.

Arcus Aleutius est magnus arcus volcanicus in Alasca civitate Civitatum Foederatarum situs, qui in nonnullis montibus igniferis vivis et quietis quae ob subductionem secundum Fossam Aleutiam consistit. Quamquam nomen ex Insulis Aleutianis deducitur, nomen grex geologicus, non geographicus, est, atque Arcus Aleutius a Paeninsula Alascae ad Insulas Aleutias patet.[1]

Arcus Aleutius ex subductione Laminae Pacificae sub Laminam Americae Septentrionalis fit. Circa 3000 chiliometra a Paeninsula Camchatcensi ad occidentem ad Sinum Alascae in oriente patet. Transitus Unimac in fine meridio-occidentali Paeninsulae Alascae transitionem ad orientem ab arcu intraoceanico in occidente ad arcum continentalem in oriente signat. Ob arcuatam fossae geometriam, vector velocitatis a paene trench-normal in Sinu Alascae ad paene trench-parallel in occidente commutatur. Secundum oceanicam zonae subductionis partem, coitio 6.3 centimetra per annum ad boreo-boreoccidentalem in oriente ad 7.4 centimetra per annum ad boreoccidentem in occidente variatur (DeMets et Dixon 1999).

Montes igniferiRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere