Archanae (Graecia )
Archanae
Archanae
Situs in Graecia

Archanae seu plenius "Archanae superiores" (Neograece Αρχάνες vel Επάνω Αρχάνες) sunt oppidum media insula Creta situm, vineis circumdatum unde vinum huius nominis provenit. Sub oppido reperiuntur vestigia urbis et palatii culturae Minoae; haud longe distant necropolis Phurnii et templum montanum Anemospelia eiusdem culturae. Museum archaeologicum in hoc oppido conditum est.

Oppidum Archanarum a monte Giuchta visum

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!