Arcadius Timothei filius Averčenko (Russice Аркадий Тимофеевич Аверченко, tr. Arkadij Timofeevič Averčenko; natus 15 [27] Martii 1881 Sebastopoli, mortuus 12 Martii 1925 Pragae) fuit scriptor Russicus.

Wikidata Arcadius Averčenko
Res apud Vicidata repertae:
Arcadius Averčenko: imago
Arcadius Averčenko: imago
Nativitas: 15 Martii 1880; Sebastopolis
Obitus: 12 Martii 1925; Nova Civitas Pragensis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Olšany Cemetery

Familia mercatoris natus, ab anno 1908 collaborator, dein autem editor periodici festivi liberalis Satyricon («Сатирикон»), et ab anno 1913 editor Satyricon novorum («Новый сатирикон») fuit. In narrationibus suis festivis fatuitatem vitae cotidianae civium mediae classis in risum vertebat (ut, e.g., in collectaneis nomine «Весёлые устрицы», i.e. Ostreae hilares, anno 1910 publicatis). Post annum 1917 emigravit. Liber ab Arcadio Averčenko Cultri duodecim in dorsum revolutionis («Дюжина ножей в спину революции»), anno 1921 Lutetiae in lucem editus, a Vladimiro Lenin aestimatus est ut libellus ingeniosus, e positionibus "sectatoris Cohortis Albae fere ad caliginem mentis irritati" scriptus.

Post bellum civile Russicum, ad Europam Mediam emigravit.

Fons recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arcadium Averčenko spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie