Arbiter[1][2][3] sive plenius ludi arbiter[4] in generibus athleticis binarum gregum est, qui ludum iudicat curatque, ut legibus cuiusque ludi oboediatur. Saepe multi arbitres ludum observant; quorum plerumque unus est arbiter principalis, sicut verbi causa in pediludio et alsulegia glaciali, et alii ei adiuvantur. Munus arbitrum in multis generibus athleticis bipartitum est: ipsum ludum gubernant (initium et exitum ludi monstrant et sic porro), atque lusores peccantes puniunt.

Arbiter hocceius.

Vestibus aliorum colorum quam alii lusores vestiti sunt, ut melius discernantur.

Arbitri variorum generum athleticorum recensere

Notae recensere

  1. Carolus Egger: Neues Latein Lexicon (Lexicon recentis Latinitatis), "arbiter est, qui ex aequo et bono sententiam fert ad controversias componendas." s.v. Schiedsrichter.
  2. Albert, Levine et Helfer apud Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018) s.v. referee.
  3. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce erotuomari (Helsinki 2002).
  4. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce domare (sport).